carmen de Timone comite

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


...... instanti optatus quae contigit anno

      ......eum Romam sudor agebat iter.

Haec series quoniam nota est, percurrere plectro

      .... strictim nostra Thalia cito.

5

Timo comes missusque tuus rex inclite, quidam

      Iura bonis reddens, iure malos quaciens,

Noricus in regnum qua se diffudit agellus,

      Neglectum legis restituebat opus.

Furibus exosus, raptoribus atque perosus,

10

      Osor erat litis iusticiamque tuens.

Noverat ista placere tibi, dignissime regum,

      Exercebat ob hoc munia digna tibi.

Regia, crede mihi, res est inhibere nocentes,

      Insontumque gravi colla levare iugo.

15

Regia prorsus enim res est succurrere paci,

      Discreta et regni sceptra movere manu

Exemplo nusquam meliore iuvabere, quam si

      Gesta David relegas orsaque discucias.

Turbidus ille malis, placabilis ille benignis,

20

      Vltor in effrenis, mitis in innocuis.

Ipse teredo vorax, vermisque tenerrimus ipse

      Vno octingentos impete conteruit.

Iob quoque dicta ferunt, quanto moderamine vitam,

      Quanta et subiectos rexerit arte, suam.

25

Contrivisse molas sese testatur iniqui,

      Dentibus et praedam eripuisse feris.

Cumque sederet uti rex circumstante caterva,

      Solamen mestis, murus erat miseris.

Dissimulans siluit facienda silensque quievit

30

      Haud simulans, sed erat dissimulanter agens.

Namque ridens magis ambiguos reddebat adentes,

      In terram radii nec cecidere sui.

Lumen erat ceco seu sustentatio claudo,

      Orfanus illius tegmine tutus erat.

35

Sic Moyses homines ultra mitissimus omnes,

      Eius et electus discipulus Iosue,

Mitibus aequales, trucibusque fuere feroces,

      Virga quibus baculum ferrea saepe tulit.

Nonne Ioseph fratricidis cum fratribus asper

40

      Extitit, admissum diluit arte scelus?

Publica res tunc est felix, quando inperat ille

      Qui sapit, aut certe qui regit ipse sapit.

Rex sapiens stabilimentum quia plebis habetur,

      Terra beata, regit quam bene rex sapiens.

45

Cuius oportuno princeps in tempore vesci

      Cogitat et pastum plus rationis amat.

Iuncta salus orbi multorum cum sapientum

      Consiliis et iam bella patrata silent:

Faxit hoc ut sileant, cuius virtute subegit

50

      Hostes lampadibus sive tubis Gedeon.

Quod cito proveniet per partes fasce levato,

      Ad genus a specie si fluat alma salus.

Interior fuerit cum pax infusa per artus,

      Exterior vires corpus in omne dabit.

55

Hanc, rex, rite volens praesens absensque creari,

      Quicquid iusticiae est continuando studes.

Inde comes proprio dictus cognomine Timo,

      Iussa voluntatis perficiendo tuae,

Frigisiensis adit frondosa cacumina collis,

60

      Quo Stephanus facta martyr in aede micat.

Edita surrexere novi fastigia templi,

      Eminus adveniens quod procul aspiciat.

Haec te, praesul Alexander martyrque, parato

      Expectant gremio cunctipotentis ope.

65

Ergo comes veniens censet pendere latrones,

      Furibus et furvas semper habere genas.

Detruncare reis inhonesto vulnere nares,

      Iste pedem perdit, perdit et ille manum.

Disceptamen erat varium certante tumultu,

70

      Alter habet male quod vindicat alter idem.

Cum ferro ferrum, cum scutis scuta repugnant,

      Cum plumbo plumbum, cumque sudes sudibus.

Ignis, aqua occultos rimantur frustra reatus,

      Quod ratio prorsus futtile vera probat.

75

Nam si obstrusa queunt retegi prodentibus undis,

      Proditor aut dubiis actibus esse focus,

Haud opus est ratio, sapientia nulla necesse est,

      Totus in ambiguum sermo loquax teritur.

Sanctorum nutat series incerta librorum;

80

      Argumenta sacrae cum fidei pereunt.

Postremo cur iudicium speratur habendum,

      Si in vita hac homines nulla latere queunt?

Verum alias haec: nunc, quod causa reposcit, agamus,

      Quae per se cuiquam frivula iure patent.

85

Sunt super his exempla, quibus studiosa voluntas

      Quod nostrae fidei congruit inspiciat.

Mons igitur cuius supra caput eminet aula,

      Se nimis australi climate praecipitat.

Cetera planicie descendere constat aperta,

90

      Quam bene scandentis ungula pulset equi.

Inde supercilio clivi quod vergit ad austros,

      Elicitur profluis unda means scatebris.

Haud natura loci profudit origine fontem

      Illum, haud has tenuis fistula ducit aquas:

95

Corbinianus eum Christi de munere praesul

      Iussit inexhaustas fundere semper aquas.

Ardebant omnes uti novitate liquoris,

      Gaudebantque frui munere, credo, dei.

Pluribus inde salus potantibus hausta cucurrit,

100

      Fert ut fama, fuit cum cito pulsa febris.

Vena salutiferas donare creata medellas

      Sueverat et morbos fonte fugare suo.

Sed quid, avaricia, non cogis sulphure fervens

      Mortales, cuius libera pestis eris!

105

Munera quapropter domini manifesta maligni

      Vendere temptantes his caruere bonis.

Cum coepere canum ad pastum inreverenter abuti

      Lymfa, quam dominus christicolis dederat,

Amisere, simul sicco nec gurgite tranat

110

      Gutta, nec arentem stilla respergit humum.

Transactis igitur per tempora plura diebus,

      Concessas quondam plebs siciebat aquas.

Accendunt animos in vota precesque retexunt,

      Ipse fatigatur voce polus querula.

115

Ieiunant itaque et tridui statione peracta,

      Quaeritur admotis forte locus crucibus.

Affuit et cambutta patris quam suspicit arca

      Eius pendentem desuper ossa fovens.

Hac freti clerus, plebs, innuptaeque puellae

120

      Assunt et Christum supplice voce rogant.

Explorant baculo fossam, tum scindere temptant,

      Tempore sed lusit error eos modico.

Noster Oudalbaldus donec memor ecce: "Negati

      Istic fontis", ait, "rivus erat profluus".

125

Instant ergo viri certatim, terra cavernis

      Egeritur rastro, viva vocatur aqua.

Fluxit et ecce liquor, salientibus exsilit undis,

      Levia raucisonus temperat arva latex.

Porro liquor dulcis, potabilis unda salubres

130

      Haustus poscenti praebet habunda modo.

Hanc nec durat hyems, torrente nec aret ab aestu,

      Nec sentit solem, nec pavet alluviem.

Monticolis illic et qui servire beatis

      Martyribus cupiunt, sufficit ille latex.

135

Absistant tantum sordes ac turpia dictu,

      Solus honestus enim quaeritur usus ibi.

Hinc canis exemplum comitis monstravit habendum

      Iam dicti, quem se est fassus amasse nimis.

Perficeret siquidem placitum censorius eius

140

      In summo montis vertice cum dominus,

Ille parum providus medicatas attigit aescas,

      Mox letale truci virus in ore fuit.

Toxica perstringunt instante venena supremo

      Viscus et in fibris perfurit atra lues.

145

Limfa nocet profutura homini, canis interit aesca,

      Qua rationalis fit bene pasta caro.

Idem potus ab humano pecus ore revulsit,

      Vnde homo nempe viget, occidit inde canis.

Quis tibi, fare canis, vitalia lambere suasit

150

      Pocula, quis stillam sorde piare sacram?